ESIODUS

ESIODUS
ESIODUS
Poeta nat. in Ascra Boeotiae vico, unde et Aseroeus dictus. Hic misus a patre, qui cumis pulsus Asctam concesserat, ad ovium custodiam, dormiens somniavit, se repente poetam factum. Sctibit Paus. eius carmen adhuc suo tempore in plumbeis tabulis in Musarum templo (cuius sacerdos Hesiod. fuit) servatum fuisse. Scripsit poemata, Clypeum, Theogoniam, unde eum fabularum auctorem Quintilian. dixit, Ε῎ργακαὶ Η῾μέρας, Opera et Dies, librum παραινετικὸν, et nor alem, quem ediscere Graeci pueri solebant, quemadmodum et Leptae Cic praecepit, l. 6. Fam. Lepta suavissiumus ediscat Hesiod. et habeat in ore:
Τῆς δ᾿ ἀρετῆς ἱδρῶτα θεοὶ προπάροιθεν ἔθηκαν,
Sudorem posuêre dii Virtutis ad acrem.
Item Γεωργικὰ, nam qui illud unum et idem opus esse cum Ε῎ργοις putant, valde falluntur, ut erudite ostendit Heins. in Introductrone ad Hesiodi l. Fuit Hesiod. posterior Homero Annis 120. circiter, ut Velleius auctot est l. 1. c. 7. Alii vero maiorem Homero; nonnulli aequalem prodidêrunt. Vide A. Gell. l. 3. c. 11. l. 17. c. 19. et 21. Iul. Scalig. l. 1. poet. c. 5. iis accedit, qui maiorem statuêrunt: quod maior simplicitas, et quasi rudior antiquitas in Hesiodoco apparcat. Conttarium Eustath. commenrator Homeri, non uno inloco probat: inter alia ex co. quod Nilum Hom. non Νεῖλον, sed Αἴγυπτον, quae vetustior fluvii huius appellatio est, vocet; item quod pbulicis in ludis certantes Ζώματι praecinctos introducat, cum Hesiodi tempore penitus nudis luctari mos esset, quod demum tum factum, cum Orsippus quidam istiusmodi fasciae solutione praepeditus, ab Antagonista
superatus est. Sedlitem dccidit Marmor Arundeliamum, in quo legimus: Α᾿φ᾿ οὗ ... ίοδος ὁ ποιητὴς ... η ἔτη ΙΗ, ΗΙΔ, ΔΔ .... βαςιλεύοντος Α᾿θήνων .... Ex quo Hesiodus poeta storuit, anm DCLXX. ......regnante Athenis .... Megacle. Sevitur, Α᾿φ᾿ οὗ Ο῞μηρος ὁ ποιητὴς ἐφάνη, ἔτη ΙΗ, ΗΔ, ΔΔΔΙΙΙ. βαςιλεύοντος Λ᾿θήνων .... ιογνήτου. Ex quo Homerus poêta floruit A. C. DCXLIII. regnante Athenis Diogneto. Ubi disparuit quidem numeri pars posteriot, ex reliquiis tamen conicere est, annos plus minus 30. Hesiodo Homerum recentiorem esle. Ioh. Marsham. Canone Chron. Sec. XV. ubi de Hesiodo poeta agens, simul et Catalogum texit Graecorum poetarum, qui ante eum nomen aliquod adepti sunt, Olenem memorans Lycium, Pamphon Atheniensem, Linum Thebanum, Thampyrim, Orpheum, Thymerera, Musaeum utrumqueve, Daphnen Tiresiae filiam, Oraebantrum Troezenium, Mel saudrum Milesium, Syagrum, Helenam Musaei Atheniensis filiam Alios, quorum omnium mentio hîc passim. Addo hoc unum, quod eum cum cithara pingi, carminaqueve illius epica a Rhapsodis quoque, ἐπὶ ῥάβδῳ, promuntiari consuevise, docet Salmas. ad Solin. p. 867. et 868. qui et Hesiodi Astrologioe, quae Α᾿ςτρικὴ βίβλος insoripta, ex Plin. et Callimacho meminit p. 747. Porro quo casu in Locris interfectus sit Hesioduset in mare proiectus, ex quo cadaver recens in litus exportarit grex Delphinorum, interfectores vero eius inventi, at que in mare demersi sint, aedibus ipsorum succensis prius, optime narrat Plutarch. in convivio 7. spientum, et l. de industria animalium, ubi auctores caedis a cane proditos narrat. Vide quoque Plutarch. Euseb. Vosl. de poet. et hîc voce Nemeium.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”